Assedio di Sagunto

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Assedio di Sagunto

 Hannibal, infesto exercitu, pervastatis passim agris, Saguntum tripertito aggreditur. Turris ingens imminebat et murus emunitus erat; iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi maiore obsiste bant. Obsidio per paucos dies magis quam oppugnatio fuit, per quod tempus ab apparatu operum ac munitionum nihil cessatum est. Itaque acrius coortum est bellum vineaeque coeptae agi sunt admoverique aries. Abundabat multitu dine hominum Poenus (ad centum quinquaginta milia habuisse in armis creditur), oppidani ad omnia tuenda non sufficiebant. Itaque iam feriebantur arietibus muri quassataeque multae partes erant. Nihil tumultuariis pugnis simile erat, quales in oppugnationibus urbium conseri solent. Quo acrius et magis confertim utrimque pugnabatur, eo plures vulnerabantur, nullo inter arma corporaque vano intercidente telo. Cum diu anceps fuisset certamen et Saguntinis crevissent animi, clamorem repente oppidani tollunt hostemque expellunt, inde impeditum eum trepidantemque exturbant, postremo fusum fugatumque in castra redigunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40498

[darkshines] - [2016-03-25 14:14:15]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile