Cicerone racconta ai senatori il suo ritorno a Roma


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cicerone racconta ai senatori il suo ritorno a Roma

 Exposui, patres conscripti, profectionis meae causam; nunc consilium reversionis, quae plus admirationis habet, exponam. Cum Brundusium vitavissem, transversis itineribus Syracusas veni, quod ab ea urbe in Graeciam transmissio facilior videbatur. Quamvis ibi diutius morari vellem, tamen, meorum necessariorum incolumitati metuens, non potui. Illinc igitur profectus ad Leucopetram, quod est promunturium agri Regini, ventis delatus sum. Cum illic paulum quievissem, iterum in navem conscendi, nec multo post, austro flante, eodem repulsus sum ubi funem solveram. Cumque intempesta nox esset mansissemque in domo Valerii, quo diu familiariter usus eram, postridie apud eundem, ventum exspectans, moratus sum. Interim nonnulli Regio, ex Bruttiorum oppido, ad me venerunt, a quibus accepi Marci Antonii contionem. Haec ita mihi placuit ut, ea lecta, de Romam reversione pri mum coeperim cogitare. Nec multo post Bruti et Cassii edictum ad me allatum est, quod plenum aequitatis videbatur, statimque tanta sum cupiditate redeundi incensus, ut mihi neque venti neque remi satisfacerent.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40494

[darkshines] - [2016-03-30 18:45:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile