Quid times? Caesarem vehis!


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Quid times? Caesarem vehis!
Pagina 223 Numero 77

 lulius Caesar, consulatu functus, Galliam provinciam obtinuit, et cum adhuc illic detineretur, secundum consulatum petiit. At senatus, quorundam patrum impulsu, eius obstitit petitioni; qua repulsa motus, Caesar in Italiam revertit, ut armis iniuriam sibi illatam ulcisceretur. Plurimis urbibus potitus, magnis itineribus Brundusium contendit, quo Pompeius consulesque confugerant. Simul ac comperit hostes urbem reliquisse, facinus edidit incredibile dictu. Inter oppositas classes enim Dyrrachium statim velificare statuit, quamvis gravissima tempestas orta esset, cumque copiae eum sequi nollent, impatiens morae, noctu e castris egreditur. Obvoluto capite, ne agnosceretur, solus in naviculam conscendit gubernatorique imperavit ut funem solveret remisque viribus omnibus incumberet. Adversis flantibus ventis, mare intumescebat, quare gubernator, periculo territus, imperium exsequi cunctabatur. Tunc Caesar, ad eum conversus: « Quid times? » inquit « Caesarem vehis ! ».
da Lhomond


Oggi hai visualizzato 6 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40490

[silvana] - [2016-01-20 11:16:01]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile