Guerre civili


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Guerre civili

 Interim a Sex. Pompeio, Cn. Pompei Magni filio, ingens bellum in Sicilia commotum est, his, qui superfuerant ex partibus Bruti Cassiique, ad eum confluentibus. Bellatum per Caesarem Augustum Octavianum et M. Antonium adversus Sex. Pompeium est. Pax postremo convenit. Eo tempore M. Agrippa in Aquitania rem prospere gessit et L. Ventidius Bassus irrumpentes in Syriam Persas tribus proeliis vicit. Pacorum, regis Orodis filium, interfecit eo ipso die, quo olim Orodes, Persarum rex, per ducem Surenam, Crassum occiderat. Hic primus de Parthis iustissimum triumphum Romae egit. Interim Pompeius pacem rupit et, na vali proelio victus, fugiens ad Asiam interfectus est. Antonius, qui Asiam et Orientem tenebat, repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani, Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Contra Persas etiam ipse pugnavit. Primis eos proeliis vicit, regrediens tamen fame et pestilentia laboravit et, cum instarent Parthi fugienti, ipse pro victo recessit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40489

[mastra] - [2016-02-27 09:06:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile