Severità di Lucio Bruto


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Severità di Lucio Bruto

 Rege Tarquinio a Romanis expulso, Lucius Brutus et Tarquinius Colla tinus consules creati sunt. Brutus, ut vindex libertatis fuerat, ita acerrimus eiusdem libertatis custos exstitit: iussit enim Romanos iurare se nullum regem umquam passuros esse. Paulo post, ne ultimi regis vestigia Romae superessent, a collega, cui (ut supra dictum est) Tarquinio nomen erat, petiit et impetravit ut consulatu se abdicaret, atque collegam sibi Valerium sumpsit. At libertas modo parta in magno periculo pereundi fuit. Quidam enim iuvenes, aequales sodalesque filiorum regis expulsi, coniurationem fecerunt, ut regi Tarquinio reditum pararent. Coniuratione per servum detecta, proditores, inter quos Bruti filius repertus est, capite damnati sunt, statimque missi sunt licto res, qui (= ut) iuvenes nudatos virgis caederent securique necarent. Huius supplicii non spectator modo sed exactor etiam fuit Brutus, qui filii nihil miseritus, insignis fortitudinis exemplum adstantibus praebuit. Servus, qui illius coniurationis index fuerat, ingenti pecunia ac libertate donatus est.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40483

[darkshines] - [2016-03-23 20:41:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile