De prodigiis quae, Hannibale adventante, facta sunt.

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
De prodigiis quae, Hannibale adventante, facta sunt.

 Romae aut circa urbem multa ea hieme prodigia facta aut nuntiata et temere credita sunt, in quibus infantem semestrem in foro holitorio verbum «triumphi» clamasse, et in foro boario bovem in tertiam contignationem sua sponte ascendisse atque inde tumultu habitatorum territum sese deiecisse. Nuntiatum est etiam navium speciem de caelo adfulsisse, et aedem Spei, quae est in foro holitorio, fulmine ictam, et Lanuvi hastam se commovisse, et corvum in aedem Iunonis devolasse atque in ipso pulvinario consedisse, et in agro Amiternino multis locis hominum species procul candida veste visos, et in Piceno lapidibus pluvisse, et in Gallia lupum vigili gladium ex vagina raptum abstulisse. Ob ea prodigia libros adire Sibyllinos iussi sunt decemviri. Primum omnium urbs lustrata est, et donum ex auri pondo quadraginta Lanuvium Iunoni portatum est, et lectisternium Caere, ubi sortes extenuatae erant, imperatum, et supplicatio Fortunae in Algido monte; Romae quoque et lectisternium Iuventati, et supplicatio ad Herculis nominatim indicta est. Ad civitatis salutem deinde Romanorum patrum maxime interfuit ut Caius Atilius Serranus praetor vota susciperet, si in decem annos res publica eodem stetisset statu.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40480

[silvana] - [2016-01-20 12:18:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile