Scipione Emiliano

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Scipione Emiliano

 Publius Scipio Aemilianus, Graecis Latinisque litteris doctus, inter suae aetatis iuvenes Romae summopere eminebat. Minor viginti duos annos natus, in Hispania, Lucullo duce, militavit, ubi egregia opera perfecit, quae neminem latere debent. Narrant enim illic quendam barbarorum regem Romanos ad singulare certamen solitum esse provocare. Tanta eius vis videbatur, ut ne mini animus esset contra eum progrediendi; quod ille videns, Romanorum ignaviam irrisu ac ludibriis exprobrabat. Scipio autem, id indignum esse ratus, contra hostem contendit eumque consertā pugnā stravit cum pari Ro manorum laetitia hostiumque terrore. Maius quoque periculum Scipio adiit in expugnatione urbis, quam tunc Luculli legiones obsidebant. Primus enim ausus est murum conscendere viamque suis commilitonibus aperire. Ob haec praeclara gesta imperator ei coronam muralem donavit, quae dari solebat iis qui primi supra obsessae urbis moenia ascendissent.
da Lhomond


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40467

[silvana] - [2016-01-21 14:57:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile