De ingenti terrore ac tumultu Romae post cladem apud Trasumenum

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
De ingenti terrore ac tumultu Romae post cladem apud Trasumenum

 Romae ad primum nuntium cladis apud Trasumenum lacum acceptae, in qua quindecim milia Romanorum in acie caesi esse dicebantur, ingenti cum terrore ac tumultu concursus populi in forum factus est. Postea cum turba in comitium et curiam versa magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum M. Pomponius praetor «Pu gna» inquit «magna victi sumus!»; et quamquam nihil cer tius ex eo auditum est, tamen viri ac mulieres, universi domos referunt consulem cum magna parte copiarum cae sum esse, superesse paucos aut fuga passim per Etruriam sparsos aut captos ab hoste. His crebrioribus rumoribus dilatis, multas in curas dispertiti animi eorum erant, quorum propinqui sub C. Flaminio consule meruerant igno rantium, quae cuiusque suorum fortuna esset. Postero die ac deinceps aliquot diebus ad portas urbis maior prope mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens; circumfundebanturque obviis sciscitantes neque avelli poterant, utique ab notis, priusquam ordine omnia inquisissent. Feminarum praecipue et gaudia insignia erant et luctus: unam in ipsa porta sospiti filio repente oblatam in conspectu eius exspi rasse ferunt, alteram, cui falso nuntiatum erat filium suum in acie obiisse, maestam sedentem domi ad primum conspectum redeuntis filii gaudio nimio exanimatam.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40465

[silvana] - [2016-01-20 08:56:20]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile