Trionfo del console Flaminino

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Trionfo del console Flaminino

 Quinctius Flamininus, Macedonibus victis, Romam rediit senatusque ei triumphum decrevit. Ubi triumphi dies illuxit, omnia templa aperiuntur et arae deorumque simulacra, sertis coronata, ture fumant. Ingens civium multitudo in forum convenerant, ut triumphum spectarent, foeminae atque pueri, candidis vestibus ornati, sedebant in tabulatis, quae ubique exstructa erant. Dicebatur enim victor, a porta Triumphali, in Capitolium ascensurus esse. Cum omnes in magna exspectatione essent, subito clamores tubarumque sonitus coepti sunt audiri. Post tibicines, quibus officium agmen ducendi erat, plaustra spoliis onerata procedunt, deinde albi tauri, qui Iovi immolandi erant. Haec sequuntur multi nobiles, qui captivi obsidesque e Macedonia ducti erant. Inter eos conspici poterat Philippi, Macedonum regis, filius, manus ad spectatores miserabiliter tendens. Quinctius Flamininus, toga tunicaque palmata vestitus et lauro coronatus, splendidis quadrigis vehebatur. Currum sequuntur milites frequentes, equites peditesque. Cum agmen ad Capitolium, qui unus ex septem Romae collibus est, pervenisset, imperator albos tauros immolavit ac spolia Iovi, qui Romae propugnator habebatur, obtulit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40460

[darkshines] - [2016-03-24 10:55:48]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile