banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fabio Massimo e Annibale
Pagina 163 Numero 43

 Quintus Fabius Maximus cunctandi arte rem publicam haud dubie servavit. Numquam cum Hannibale iusto proelio pugnabat sed eius vires sensim imminuebat. Olim etiam insidias hosti paravit, in quas tamen Hannibal non incidit. Nam Carthaginiensium dux, postquam omnes Campaniae agros vastaverat et magnam praedam sibi comparavit, in planitie quadam inter montes castra posuit. Tunc Fabius Maximus suis militibus imperavit ut praesidiis proxima iuga montium occuparent, et hostibus omnes fugae vias intercluderent. Sed statim Hannibal callidam astutiam excogitavit. Cuius iussu enim, Hanno frater super cornua multorum boum arida virgulta alligavit, ea incendit et boves noctu per tenebras impulit contra Romanos, qui, ut armenta furibunda vitarent, Carthaginiensibus viam per montium iuga dederunt.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40455
[darkshines] - [2016-02-28 11:48:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!