banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Negligente indugio di Annibale
Pagina 72 Numero 19

 Apud Cannas Romani et Poeni acriter pugnaverunt. Anceps proelii fortuna fuit, tandem magna clades fuit militum Romanorum et parvus fuit numerus superstitum, qui per Italiae oppida, sine armis, turpi ac ignominiosa fuga salutem quaerebant. Hannibal, post tantam victoriam, veloci itinere ad Urbem appropinquavit quare ingens pavor Romanos occupavit: paucae vigiliae enim intra urbis moenia erant. Tunc Maharbal, Carthaginiensium equitum dux, Hannibali dixit: «Si sine mora contra hostes mittes omnes pedestres atque equestres copias, parvo labore Romam expugnabimus et cras sine dubio in Capitolio cenabis». Sed Poenorum imperator neglexit Maharbalis verba, quod virtutem Romanorum etiam post Cannensem cladem metuebat. Hannibalis cunctatio fatalis Carthaginiensibus fuit. Nam fortunae favor deseruit victorem Quiritiumque populo subvenit. Consules novas tironum legiones conscripserunt atque frustraverunt omnes Hannibalis victorias.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40431
[darkshines] - [2016-02-16 14:09:03]


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40431
[degiovfe] - [2018-12-13 00:14:20]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!