banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Arroganza di Ariovisto (II)
Pagina 300 Numero 274

 Se prius in Galliam venisse quam populum Romanum, numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae provinciae fines esse ingressum. Quid sibi vellet? cur in suas possessiones veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese illum non pro amico, sed pro hoste habiturum. Quodsi eum interfecerit, multis nobilibus principibusque populi Romani se gratum esse facturum - id ab ipsis eorum nuntiis se compertum habere - quorum omnium gratiam atque amicitiam eius morte redimere posset. Si autem decessisset et liberam possessionem Galliae sibi tradidisset, illum magno praemio se remuneraturum esse et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et periculo confecturum.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40411
[degiovfe] - [2018-12-13 21:04:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!