banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Saggezza di Temistocle e di Filippo
Pagina 297 Numero 268

 Unicae filiae pater Themistoclen consulebat utrum eam pauperi, sed ornato, an locupleti parum probato conlocaret. Cui is « Malo » inquit « virum pecunia indigentem quam pecuniam viro ». Quo dicto stultum monuit ut generum potius quam divitias generi legeret.
Philippi quam probabilis epistula, in qua Alexandrum quorumdam Macedonum benevolentiam largitione ad se adtrahere conatum sic increpuit: « Quae ratio, fili, in hanc tam vanam spem te induxit ut eos tibi fideles futuros existimares, quos pecunia ad amorem tui conpulisses? » A caritate istud pater, ab usu Philippus, maiore ex parte mercator Graeciae quam victor.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40405
[degiovfe] - [2018-12-14 18:46:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!