banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Amore di Artemisia per Mausolo
Pagina 285 Numero 259

 Artemisia Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem. Mausolus autem fuit, ut Cicero ait, rex terrae Cariae, ut Graecarum historiarum quidam scriptores, provinciae Graecae praefectus. Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, uxor Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris, aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur. Molita quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, laudibus eius dicendis, facit ‘agona', id est certamen: ponit amplissima praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40396
[degiovfe] - [2018-12-14 20:18:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!