banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare fa sbarcare i soldati a Paleste
Pagina 284 Numero 257

 Caesar ut Brundisium venit, contionatus apud milites: quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent. Militibus omnibus conclamantibus imperaret quod vellet, quodcumque imperavisset se aequo animo esse facturos. Tum Caesar pridie Nonas Ianuarias naves solvit. Impositae, ut supra demonstratum est, legiones septem. Postridie terram attigit. Inter saxa et alia loca periculosa, quietam nactus stationem et portus omnes timens, quod teneri ab adversariis arbitrabatur, ad eum locum qui appellabatur Palaeste omnibus navibus incolumibus milites exposuit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40394
[degiovfe] - [2018-06-27 11:12:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!