banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Attico ad Atene
Pagina 282 Numero 252

 Hic Athenis ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus. Nam, praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam Atheniensium publicam levavit. Cum enim versuram facere publice necesse esset, neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit, atque ita, ut neque usuram umquam ab iis acceperit, neque longius quam dictum esset debere passus sit. Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur. Quo factum est ut huic omnes honores, quos possent, publice haberent, civemque facere studerent; quo beneficio ille uti noluit, quod nonnulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam alia ascita. Quamdiu adfuit, ne qua sibi statua poneretur, restitit; absens prohibere non potuit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40389
[silvana] - [2019-01-11 15:39:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!