Il regno dei Numidi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il regno dei Numidi

 Bellum scripturus sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, quia tunc primum superbiae nobilitatis obviam itum est. Sed prius quam huius modi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo lectoribus omnia illustria magis magisque in aperto sint. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium Hannibal Italiae opes maxime attriverat, Masinissa, rex Numidarum, in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora fecerat; ob quae, victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum imperium valuit, populus Romanus quascumque urbes et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur amicitia Masinissae bona atque nobis honesta permansit: sed imperi vitaeque eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit, Mastanabale et Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex se genuit, Iugurthamque, filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa — quod ortus ex concubina erat — privatum dereliquerat, eodem cultu, quo liberos suos, domi habuit.
da Sallustio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40365

[emi53rm] - [2018-07-06 07:52:42]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile