banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Virtù di Giulio Cesare
Pagina 204 Numero 185

 Neminem fallit C. Iulium Caesarem alacrem fuisse atque eximia virtute praeditum. Constat eum, plurimis confectis proeliis, numqnam nisi victorem discessisse. In obeundis expeditionibus dubium est cautior fuerit an audentior; exercitum neque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs, neque in Britanniam transvexit, nisi ante per se portus et navigationem et accessum ad insulam explorasset. At idem, obsessione castrorum in Germania nuntiata, per stationes hostium Gallico habitu penetravit ad suos. Anno undequinquagesimo a.Ch.n. cum certior factus esset Pompeium fuga Dyrrachium petiisse, ipse a Brundisio inter oppositas classes hieme Dyrrachium transmisit ; cessantibusque copiis quas subsequi iusserat, ipse clam noctu parvulum navigium solus obvoluto capite conscendit, neque aut quis esset ante detexit aut gubernatorem cedere adversae tempestati passus est, quam paene obrutus fluctibus.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40322
[degiovfe] - [2018-12-13 20:47:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!