banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sepolcro di Archimede
Pagina 130 Numero 129

 Archimedis sepulcrum, ita dumis sentibusque saeptum erat, ut ipsis Syracusanis ignotum esset. At Cicero, cum quaestor in Siciliam venisset, loca circum Syracusas adtente investigavit atque sepulcrum invenit. Ille enim sciebat sphaeram quandam cum cylindro super sepulcrum positam esse, in quo ille doctus homo humatus erat. Post longas investigationes, locus apud portas Agrigentinas a Cicerone inventus est, in quo omnia dumis operta erant atque nonnulla sepulcra conspiciebantur. Ibi cum omnia inspectaret, Cicero parvam columnam animadvertit non multum e dumis eminentem, in qua sphaerae et cylindri figura conspiciebatur. Tum aliqui servi cum falcibus et baculis ab eo missi sunt, ut locus purgaretur et aditus aperiretur. Cum locus apertus esset, in ima sepulcri parte inscriptio conspecta est, qua confirmabatur illo loco clari mathematici corpus inhumatum esse.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40270
[darkshines] - [2016-03-02 20:16:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!