banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La misura del tempo
Pagina 102 Numero 92

 Non semper anni menses duodecim fuerunt. Romani antiquissimi decem menses numerabant, quorum erat Martius, qui nomem traxit a Marte, octa vus October, nonus November, decimus December. Menses Ianuarius atque Februarius postea additi sunt, quorum alter ab Iano deo, alter a Februo, Etruscorum deo, nomina acceperunt. Quintus mensis, quem olim Quintilem appellabant, a C. Julio Caesare postea nomen habuit Iulium; sextus, quem Sextilem appellabant, ab Octaviano Augusto principe Augustus vocatus est. Quattuor anni tempora: hiems, ver, aestas, autumnus. Dies apud Romanos ex viginti quattuor horis constabat. Harum duodecim nocturnae erant, a crepusculo usque ad ortum solis, duodecim diurnae, ab ortu solis usque ad crepusculum. Nox autem ex quattuor vigiliis ternarum horarum constabat.
Primum horologium solarium Romam ex Graecia ducentesimo fere anno ante Christum natum impor tatum est. Horologium ex aqua vel ex arena clepsydra appellatum est: id quoque ex Graecia venit. In clepsydra, aqua vel arena certo temporis spatio e superiore in inferiorem partem defluebat.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40234
[darkshines] - [2016-09-03 13:49:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!