Il mito delle Danaidi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il mito delle Danaidi
Pagina 62 Numero 2

 Danaus, regis Beli filius, ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuit, totidemque filios frater eius Aegyptus, qui Danaum fratrem et filias eius interficere studuit, ut regnum paternum solus obtineret; sed insidias suas celavit atque a fratre poposcit filias eius filiis uxores. Danaus, cum rem cognovisset, Minerva adiutrice ex Africa Argos profugit: tunc primum Minerva dicitur navem biproram fecisse, in qua Danaus profugeret. At Aegyptus, ut rescivit Danaum profugisse, misit filios qui fratrem persequerentur et eis praecepit ut aut illum interficerent aut ad se non reverterentur. Qui, postquam Argos venerunt, oppugnare patruum coeperunt. Danaus, ut vidit se iis obsistere non posse (inf. pres. di possum), pollicetur eis filias suas uxores, ut pugna absisterent. Impetratas sorores patrueles acceperunt uxores; quae patris iussu post nuptiarum solemnia noctu viros suos interfecerunt; sola Hypermestra Lynceum servavit. Ob id ceterae dicuntur apud inferos in dolium pertusum aquam ingerere; Hypermestra et Lynceus post Danai interitum illius regnum obtinuerunt.
da Igino


Oggi hai visualizzato 2 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40167

[silvana] - [2016-03-22 11:33:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile