banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Prometeo inganna Giove
Pagina 58 Numero 1

 Antiqui, cum sacrificia deorum immortalium maxima cerimonia administrarent, totas hostias in sacrorum flamma consumebant. Itaque Prometheus, qui propter miram quandam excellentiam ingenii homines finxit, ab Iove impetravit ut alteram partem hostiae homines in ignem coicerent, alteram in suo consumerent victu. Quod cum facile a deo impetravisset, ipse Prometheus immolat tauros duos. Cum primum taurorum iocinera in ara posuisset, reliquam carnem ex utroque tauro corio bubulo texit, ossa autem quaecumque fuerunt, reliqua pelle contexit, in medio collocavit Iovique fecit potestatem ut sumeret partem quam vellet («voleva»). Iuppiter autem non divinam fecit cogitationem, neque ut licebat deo, providenti omnia ante, sed putavit utrumque esse taurum atque delegit ossa pro sua divina parte. Itaque post ea in sacrificiis homines carnem hostiarum consumunt, reliquias, quae pars fuit deorum, eodem igni comburunt.
Igino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40162
[degiovfe] - [2017-04-28 13:40:34]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!