La guerra contro Perseo di Macedonia


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La guerra contro Perseo di Macedonia
Pagina 44 Numero 4

 Philippo, rege Macedoniae, mortuo, qui et adversum Romanos bellum gesserat et postea Romanis contra Antiochum auxilium tulerat, filius eius Perseus in Macedonia rebellavit et ingentes copias, quibus bellum gereret, comparavit; tum qui populi Romanis infesti erant, eos sibi socios adscivit. Nam adiutores habebat Cotyn, Thraciae regem, et regem Illyrici, cui nomen Gentius erat. Romanis autem in auxilio erant Eumenes, Asiae rex, Ariaratus Cappadociae, Antiochus Syriae, Ptolomaeus Aegypti, Masinissa Numidiae, qui ingentes copias miserunt. Prusias autem Bithyniae, qui sororem Persei uxorem habebat, utrisque se aequum praebuit. Dux Romanorum P. Licinius consul, qui pugnaret in Macedoniam, a senatu missus est et a rege gravi proelio victus est. Tunc rex, quamquam victor erat, ad Licinium legatos misit, qui pacem peterent. Quibus responsum est ut, si rex pacem conciliare cuperet, se et suos senatui et populo Romano dederet. Cum Perseus non accepisset, missus est contra eum L. Aemilius Paulus consul, qui eum vicit apud Pydnam, et in Illyricum C. Anicius praetor contra Gentium. Sed Gentius, facile uno proelio victus, mox se dedidit; mater eius et uxor et duo filii, frater quoque simul in potestatem Romanorum venerunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato 12 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 3 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40160

[silvana] - [2016-03-22 10:50:18]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile