Alessandro sposa Rossane


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alessandro sposa Rossane

 Inde pervenit Alexander in regionem, quam Oxyartes satrapes nobilis administrabat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille, imperio ei reddito, ut duo ex tribus filiis secum militarent, tantum exegit. Satrapes barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat. Id cum multa comitate celebraretur, introduci triginta nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in barbaris raro. Quae, quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis, minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia fortunae, contra quam non satis cauta mortalitas est. Itaque ille, virginis amore captus, statuit eam in matrimonium ducere et ita effusus est ut diceret ad stabilitatem regni pertinere Persas et Macedones conubio iungi atque etiam Achillem, a quo genus ipse deduxerat, captivam uxorem duxisse. Insperato gaudio laetus pater sermonem eius excepit et rex geri iussit patrio more panem quem, gladio divisum, coniuges libabant.
da Curzio Rufo


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40159

[silvana] - [2016-03-25 17:33:23]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile