La sconfitta di Canne

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La sconfitta di Canne

 Quingentesimo et quadragesimo anno ab Urbe condita Hannibal per Alpes venit in Italiam cum LXXX milibus peditum, X milibus equitum, septem et XXX elephantis et, Romanorum copiis ad Trebiam amnem devictis, Flaminio consule ad Trasumenum lacum profligato, in Apuliam contendit. Fabio Maximo dictatori L. Aemilius Paulus C. Terentius Varro consules successerunt. Ambo consules a senatu in Apuliam contra Hannibalem missi sunt, cum sexaginta quattuor milibus peditum et sex milibus ducentis equitum. Romani in planitie apud vicum Cannas aciem instruxerunt. Exercitus utrimque acerrime pugnaverunt. In pugna tria milia Afrorum mortem invenerunt, plurimi Hannibalis milites ex acie vulnerati excesserunt. Nullo tamen proelio, Punico bello, Romani graviorem cladem accepereunt. Nam in pugna consul Aemilius Paulus pugnans interfectus est; hostes interfecerunt aut ceperunt consulares aut praetorios X, senatores XXX, nobiles viros CCC, militum XL milia, equitum III milia et quingentos. In tantis malis tamen Romani nullam pacis mentionem habuerunt, immo plurimos servos manumiserunt atque milites fecerunt.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40151

[mastra] - [2016-03-21 20:05:11]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile