L'esercito cartaginese di Annibale è sfiancato dalla vita oziosa di Capua


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'esercito cartaginese di Annibale è sfiancato dalla vita oziosa di Capua

 Post pugnam apud Cannas Hannibal Romam profectus est. Sed haud procul Urbe iter ad 'Campaniam' Capuam flectit, quae caput Campaniae ab omnibus habebatur, cupiens eam Romanis detrahere. Eum hortabatur Pacuvius Calavius, nobilis ac popularis homo, senatui ac plebi Romanae obnoxius, rerum novarum cupidus. Pacuvi auxilio fretus, Poenus urbem Capuam cum exercitu ingressus est. Multa civibus pollicitus, tamen potestate quam adeptus erat in cives acriter usus est. Brevi tempore autem, cum Capuae aliquandiu cum exercitu moratus esset, militum mores omnino mutati sunt. Capuae enim Hannibal magnam partem hiemis exercitum in tectis tutum et sine curis habuit, voluptatibus inexpertum atque insuetum. Itaque milites Carthaginienses perdiderunt nimia bona ac voluptates immodicae: somnus et vinum et epulae et scorta balineaque et otium militibus tam grata fuerunt ut in dies enervarent eorum corpora animosque. Ipsi milites, qui olim feroces et strenui fuerant neque antea tegumentis neque stratis usi erant, nimiis commodis debilitati sunt: luxuria, vino et scortis omnibusque lustris per totam hiemem milites confecti sunt. Clarum omnibus fuit abisse Poenorum vim vigoremque et delapsa esse robora corporum animorumque quibus Pyrenaei Alpiumque superata erant iuga.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40105

[darkshines] - [2015-12-30 20:06:43]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile