Nero

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Nero

 Successit huic (= Claudio) Nero, Caligulae, avunculo suo, simillimus, qui Romanum imperium et deformavit et minuit, tantae luxuriae sumptuumque, ut exemplo Caligolae qui calidis et frigidis lavaretur unguentis et piscaretur (pescava) retibus aureis. Infinitam senatus partem interfecit, bonis omnibus hostis fuit. Ad postremum se tanto dedecore prostituit ut et saltaret et cantaret in scaena citharoedico habitu vel tragico. Parricidia multa incredibilia dictu commisit, nam fratrem, uxorem, sororem, matrem interfecit. Urbem Romam incendit ut spectaculi eius imaginem cerneret, velut olim Troia capta arserat. In re militari nihil omnino faciens, Britanniam paene amisit. Armeniam Parthi sustulerunt legionesque Romanas sub iugum miserunt. Per haec Romano orbi execrabilis ab omnibus destitutus est et a senatu hostis indicatus. Sua poena erat talis ut nudus per publicum ductus furca capiti eius inserta virgis usque ad mortem caederetur atque ita praecipitaretur a saxo. Cum hoc audivit, e Palatio fugit et in suburbano se liberti sui, quod inter Salariam et Nomentanam viam est, interfecit.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40104

[darkshines] - [2015-12-30 14:17:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile