Un episodio della guerra civile


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un episodio della guerra civile
Pagina 522 Numero T6

 Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus; M. Bibulus cum navibus CX Corcyrae. Sed hi ex portu prodire non sunt ausi, cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset. Bibulus autem, cum naves impeditae essent remigique dispersi, satis mature occurrit.
Cum milites exposuisset, naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur ut reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. Sed serius a terra provectae, naves in redeundo offenderunt. Nam Bibulus Corcyrae, sperans se parti onustarum navium occurrere posse, inanibus occurrit et, nactus circiter XXX, in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine poenae reliquos terreri sperans. Cum hoc negotium confecisset, portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus occupavit custodiasque diligenter disposuit; ipse in navibus excubans neque ullum laborem aut munus despiciens neque subsidium exspectans, Caesarem manebat.
da Cesare


Oggi hai visualizzato 3 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 12 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40103

[darkshines] - [2015-12-31 10:43:40]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile