L'origine dei Libri Sibillini


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
L'origine dei Libri Sibillini

Constat in antiquis Annalibus memoriam de libris Sibyllinis hanc proditam esse. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros venditura, quos esse dicebat divina oracula; eos se velle dixit vendere, sed nimium atque immensum pretium poposcit. Risit Tarquinius, putans mulierem aetate desipere. Tum illa foculum cum igni apponit, et tres libros ex novem deurit. Inde regem interrogavit:"Visne, rex, reliquos sex libros eodem pretio emere?". Sed Tarquinius:"Minime" respondit, idque multo magis risit, dixitque anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius, ore iam serio atque attentiore animo, eam constantiam confidentiamque non amplius sprevit, libros tres reliquos emit nihilo minore pretio, quam quod era petitum pro omnibus. Sed ea mulier, postquam a Tarquinio discessit, nusquam visa est. Libri tres in sacrarium conditi Sibyllini appellati. Ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40099

[darkshines] - [2015-12-30 11:03:53]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile