Mus rusticus et mus urbanus


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Mus rusticus et mus urbanus
Pagina 520 Numero T4

 Olim mus rusticus in suum miserum cavum murem urbanum accepit. Huic cicera servata et grana avenae liberaliter dedit atque uvae aridae acina et lardi corrosa frusta, cupiens cibi fastidium vincere muris urbani qui dente superbo fastidiose varios cibos degustabat. Contra mus rusticus, iacens in palea nova, triticum et lolium manducabat, iucundos cibos amico relinquens. Tandem mus urbanus ei dixit: «Amice, cur te in silvis vivere placet? Non vis homines civitatemque silvis incultis praeponere? Mecum veni, amice!». Cum haec verba muri rustico suaserunt, agilis ille foris e cavo saluit; postea ambo propositam viam faciunt, in urbis muros nocte ascendere cupientes. Iam nox erat, cum mures in domum potentis domini pervenerunt. Ibi super triclinia eburnea tapeta purpurea fulgebant et multi cibi erant qui ex magna cena manserant. Postquam mus urbanum murem rusticum in purpureo tapeto locavit, cursitare coepit ut multos cibos sibi et amico pararet. Sed subito ingens strepitus eos excussit. Pavidi per totum conclave fugere coeperunt quod tota domus canum vocibus resonabat. Tum mus rusticus dixit: «Ab hac vita abhorreo. Vale!».
da Orazio


Oggi hai visualizzato 11 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 4 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40098

[darkshines] - [2016-01-06 11:37:58]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile