Catone: la carriera politica e la sua opera storica


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Catone: la carriera politica e la sua opera storica

 Non ignoramus Marcum Catonem iuvenem Romam demigravisse et tribunum militum in Sicilia fuisse, deinde quaestorem obtigisse P. Africano consuli et tandem aedilem electum esse cum C. Helvio. Praetor provinciam obtinuit Sardiniam. Consulatum gessit cum L. Valerio Flacco. Notum est eum in omnibus rebus singulari fuisse industria: nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et praeclarus orator et cupidus litterarum fuit. Senex studium litterarum inceperat, tamen magnum progressum fecit, nam paene nullam rem ex Graecis Italicisque rebus ignorabat. Tradunt Catonem ab adulescentia confecisse orationes et senem septem libros historiarum scripsisse: primum continere res gestas regum populi Romani; secundum et tertium civitatum Italicarum origines; in quarto bellum Poenicum esse primum, in quinto secundum (haec omnia summatim sunt dicta). Reliquaque bella pari modo narravit usque ad praeturam Servii Galbae; atque horum bellorum duces non nominavit, sed sine nominibus res notavit.
da Cornelio Nepote


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40065

[darkshines] - [2016-01-04 10:59:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile