Alterne vicende dei Romani in Africa


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Alterne vicende dei Romani in Africa

Primo punico bello, L. Manlio Vulsone M. Attilio Regulo consulibus, bellum in Africam traductum est. Contra Hamilcarem, Chartaginiensium ducem, in mari acriter pugnatum est et ille a Romanis victus est. Nam, perditis sexaginta quattuor navibus, retro se recepit. Romani viginti duas amiserunt. Sed, cum in Africam pervenissent, scimus Clypeam, Africae civitatem, in deditionem ab eis acceptam esse. Consules usque ad Chartaginem processerunt, multisque castellis vastatis, Manlius victor Romam revertit et viginti septem milia captivorum reduxit, cum Attilius Regulus in Africam remansisset, Is, qui contra Afros aciem instruxit, contra tres Chartaginiensium duces dimicans victor fuit, decem et octo milia hostium cecidit, quinque milia cum decem et octo elephantibus cepit, multas civitates in fidem accepit. Igitur, cum victi essent, Chartaginienses pacem a Romanis petiverunt. At, cum Regulus durissimas condiciones imposuisset, Afri auxilium a Lacedaemoniis petiverunt. Et, duce Xanthippo, qui a Lacedaemoniis missus erat, Romanorum dux Regulus victus est ultima pernicie. Nam duo milia tantum ex omni Romano exercitu refugerunt, quingenti cum imperatore Regulo capti sunt, triginta milia occisa, Regulus ipse in catenis coniectus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40011

[silvana] - [2015-12-13 12:34:25]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile