banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La presa di Gomfi (II)
Pagina 402 Numero 9.2

Pompeius nondum Thessaliae appropinquabat. Caesar, castris munitis, scalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri et crates parari iussit. Quibus rebus effectis, cohortatus milites, docuit quantum usum haberet ad sublevandam omnium rerum inopiam potiri oppido pleno atque opulento, simul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem et id fieri celeriter prius quam auxilia concurrerent. Itaque usus singulari militum studio, eodem quo venerat die post horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis occasum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/40005
[darkshines] - [2015-12-11 10:22:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!