Giove crea il Sonno

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Giove crea il Sonno

 Tradunt Iovem res humanas condentem aevum vitae uno ictu in duas partes diffidisse et partem alteram luce, alteram tenebris amicuisse. Notum est eum duas partes diem noctemque appellavisse atque nocti otium, diei negotium tradidisse. Tum Somnus nondum erat; homines vero, inquieti et agitati, pervigiles aetatem agebant, noctes diesque negotiis exercebant nec ullam horam otio impertiebant. Itaque Iuppiter statuit unum de suis fratribus nocti ac somno praeficere. Neptunus autem recusavit, excusationem dicens in multis et gravibus curis maritimis se occupatum esse ac Dites quoque causam inducens multis curis templorum inferorum se vexari. Tum Iuppiter deos alios consulens animadvertit eos somno vigiliam anteponere: Minerva enim dixit se, artium atque artificium magistram, vigilare debere; Iuno respondit partubus nocturnis se occupatam teneri, Venus et Liberus se pernoctantibus favere, Mars noctem nocturnis eruptionibus et insidiis prodesse. Itaque Iuppiter statuit Somnum procreare et nocti otioque eum praeficere.
da Frontone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39990

[darkshines] - [2015-12-11 09:36:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile