La volpe inganna il lupo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La volpe inganna il lupo

 Lupus, astutae vulpis verbis deceptus, rustico cum eius bobus discedere permisit. Vulpis obscura nocte ad altum puteum eum deduxit. Cui super puteum stanti formam lunae plenae in imo puteo radiantis ostendit et ait: «Hic est caseus quem tibi promisi! Descende et comede!» Ad haec lupus: «Descende tu, et si sola caseum portare non poteris, quod imperas faciam». Et viderunt cordam pendentem in puteum, in cuius capite erat urceus ligatus et in altero capite cordae alter urceus, qui ascendebat, cum alter descendebat. Quae vulpis ut vidit, urceum intravit et ad putei fundum venit. Paulo post lupus ait: «Cur caseum non capis?» Cui vulpis: «Nequeo prae casei magnitudine, sed alterum urceum intra et ut me adiuves hic veni!» Tum lupus urceum intravit qui magnitudine ponderis ductus cito fundum petivit; alter urceus cum vulpe quae erat levis simul ascendit. Vulpecula autem statim, simul ac putei os attigit, exsilivit et in imo lupum dimisit. Itaque lupus et boves et caseum et vitam perdidit.
da Pietro Alfonsi


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39949

[darkshines] - [2015-12-11 09:51:32]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile