La volpe mette d'accordo il contadino e il lupo


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La volpe mette d'accordo il contadino e il lupo

 Arator bobus suis, ut ad laborem eos stimularet, dixit: «Nisi opus vestrum perfeceritis, lupi vos vorabunt!» Lupus haec verba audivit et vespere postquam rusticus ab aratro boves solvit, venit ad eum dicens: «Da mihi boves quos mihi promisisti!» Tum arator: «Dixi, sed tamen sacramento non firmavi». Et lupus contra: «Habere debeo quod promisisti». Inde ad iudicem contenderunt. Dum iter faciunt, vulpi occurrerunt, cui iurgii causam narraverunt. Quibus callida dixit: «Alium iudicem quaerere inutile est, quoniam vobis rectum iudicium faciam. Sed antea alterum ex vobis consulere cupio et deinde alterum; et si vos concordare potuero, pactus celabo; sin autem, coram vobis iudicium meum dicam». Tum illi concesserunt. Et vulpis primum aratori seorsum dixit: «Ne ad lupum boves tuos tradas, da mihi unam gallinam et uxori meae alteram». Arator gallinas ei tradidit. Et postea illa lupo: «Audi - ait -, amice. Facundia mea rusticum ad hunc pactum induxi: si boves dimiseris, ille caseum magnum tibi dabit». Postquam hoc lupus concessit, vulpis ei: «Dum arator - inquit - boves suos abducit, ego ducam te ad locum ubi casei parantur».
da Pietro Alfonsi


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39941

[darkshines] - [2016-01-07 15:44:39]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile