Due storiche eclissi di luna e di sole


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Due storiche eclissi di luna e di sole
Pagina 94 Numero 5

Memini, cum pater meus in Macedonia consul esset et essemus in castris, perturbari exercitum nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna defecisset. Tum Asinius Gallus, legatus noster, haud dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et ceteris temporibus semper futurum esse, cum sol ita locatus fuisset ut lunam suo lumine non posset attingere. Atque eiusmodi quiddam evenit etiam bello illo maxmo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt. Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum, obscurato sole, tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse cives suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora acceperat, certo illud tempore fieri, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset. Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu; erat enim tum haec nova et ignota ratio, solem lunae oppositu deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt. Id autem postea ne nostrum quidem Ennium fugit, qui scribit anno quinquagesimo et CCC fere post Romam conditam:
Nonis Iunis soli luna obstitit et nox (facta est).
da Cicerone


Oggi hai visualizzato 10 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 5 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39937

[darkshines] - [2015-12-07 12:33:54]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile