Furio Camillo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Furio Camillo

Post viginti deinde annos Veientani rebellaverunt. Dictator contra ipsos missus est Furius Camillus, qui primum eos vicit acie, mox etiam civitatem diu obsidens cepit, antiquissimam Italiae atque ditissimam. Post eam cepit et Faliscos, non minus nobilem civitatem. Sed commota est ei (= contro di lui) invidia, quasi (= come se) praedam male divisisset, damnatusque ob eam causam (est) et expulus civitate. Statim Galli Senones ad urbem venerunt et, victos Romanos undecimo miliario a Roma apud flumen Alliam secuti, etiam urbem occupaverunt. Neque quicquam nisi Capitolium defendi potuit. Galli diu arcem obsiderunt, deinde, cum Romani iam fame laborarent, accepto auro ne Capitolium obsiderent, recesserunt. Sed Camillus, qui in vicina civitate exulabat, eos adortus gravissime vicit. Postea tamen etiam secutus eos Camillus ita cecidit (= così li sterminò) ut aurum, quod his datum erat, et omnia militaria signa, quae ceperant, recuperaret. Ita triumphans urbem ingressus est et appellatus (est) secundus Romulus, quasi et ipse (= come se fosse anche lui) patriae conditor.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39880

[darkshines] - [2015-12-03 09:21:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile