banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Fierezza di Scipione Africano
Pagina 602 Numero 4

Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret Scipionem Africanum ad populum diceretque eum accepisse a rege Antiocho pecuniam ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, tum Scipio, praefatus pauca quae dignitas vitae eius atque gloria postulabant: «Memoria - inquit - Quirites, repeto diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum, imperio vestro inimicissimum, magno proelio vici in terra Africa pacemque et claram vobis peperi victoriam. Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi Optimo Maximo gratulatum». Id cum dixisset, ire ad Capitolium coepit. Tum contio universa, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata (est) atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39879
[darkshines] - [2015-12-03 09:07:18]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!