banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I libri sibillini
Pagina 601 Numero 1

 In antiquis annalibus haec memoria de libris Sibyllinis prodita est. Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque immensum poposcit; rex, quasi (= come se) anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum cum igni coram rege apponit, tres libros ex novem deurit et num reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit. Sed Tarquinius multo magis risit dixitque anim iam sine dubio delirare. Mulier ibidem statim tres alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tres reliquos eodem illo pretio emat. Tum Tarquinius ore serio atque attentiore animo fit, libros tres reliquos mercatur eodem pretio quod anus petierat. Sed ea mulier tunc, a Tarquinio digressa, postea nusquam visa est. Libri tres, in sacrarium conditi, Sibyllini appellati sunt; ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.
Gellio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39875
[2015-12-02 23:15:04]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!