Quare suscipienda quidem bella sunt ob eam causam, ut sine iniuria (= senza soffrire alcun danno) in pace vivatur, parta autem victoria, conservandi (sunt) ii, qui non crudeles, non immanes (= spietati) fuerunt: maiores nostri enim Tusculanos, Aequos, Volscos, Sabinos, Hernicos in civitatem etiam acceperunt, at Carthaginem et Numantiam funditus everterunt. Mea quidem sententia, paci quae nihil habitura sit insidiarum semper consulendum est, sed hostes qui, armis positis, ad nostram fidem confugerint non vexandi sed recipiendi ac tuendi sunt. Etiam adversus infimos iustitia est servanda. Est enim infima condicio et fortuna servorum, quare recte dicunt qui iubent (= raccomandano) servis uti ut mercenariis (= lavoratori a pagamento): adfirmant enim operam exigendam esse, iustam mercedem praebendam.