Il re e il servo narratore


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il re e il servo narratore

 Singulis noctibus fabulator quidam (=un certo, nom.) quinque fabulas regi suo narrabat. Olim rex, qui (che, sogg.) propter regni curas somnum non capiebat, iterum alias fabulas quaesivit. Servus, quia quiescere desiderabat, alias sed parvas enarravit. Rex autem propter insolitam insomniam etiam alias postulabat: «Multas fabulas iam mihi narravisti, sed concisas. Nunc multis verbis fabulam regi tuo narra, tum demum dormies». Aegre fabulator concessit et sic incepit: «Rusticus quidam postquam magnam pecuniam invenerat, in foro trans flumen mille oves comparavit. Interim quia magna inundatio fuit, neque per pontem neque per vadum ad villam suam rusticus revertere poterat (=poteva). Invenit tandem exiguum piscatorum lenunculum, qui quattuor oves tantum traicere valebat. Itaque quattuor oves in naviculam imposuit atque gregem traicere incepit...». Hic (avv.) fabulator obdormivit. Tum rex servum excitavit: «Fabulam tuam, nunc, fini!» Et servus: «Flumen magnum est, navicula autem minima et grex ovium immensus: ergo dum rusticus suas oves transvehit, nos tranquille dormire possumus (=possiamo).
da Pietro Alfonsi


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39810

[silvana] - [2015-12-10 11:43:19]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile