La guerra tra Turno ed Enea


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La guerra tra Turno ed Enea

 Turnus rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Aeneae fuerat, praelatum sibi advenam aegre tolerans simul Aeneae Latinoque bellum intulerat. Neutra [=nessuno dei due] acies laeta ex eo certamine abiit: victi Rutuli, victores Aborigines Troianique ducem Latinum amiserunt. Inde Turnus Rutulique ad florentes oper Etruscorum Mezentiumque regem eorum confugiunt, qui Caere opulento tum oppido imperitans, iam inde ab initio minime laetus novae origine urbis, haud gravatim socia arma Rutulis iunxit. Aeneas adversus tanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret nec sub eodem iure solum sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque [=entrambe] gentem appellavit; nec deinde Aborigines Troianis studio ac fide erga regem Aeneam cesserunt. Fretusque his animis coalescentium in dies magis duorum populorum Aeneas, quamquam opibus iam non terras solum sed mare etiam per totam Italiae longitudinem ab Alpibus ad fretum Siculum fama nominis Etruriae implerat, tamen cum moenibus bellum propulsare posset [imperfetto congiuntivo di possum, potere] in aciem copias eduxit. Secundum inde proelium Latinis, Aeneae etiam ultimum operum mortalium fuit.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39717

[darkshines] - [2017-07-26 19:10:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile