banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un sogno rivelatore
Pagina 178 Numero 10

 Cum duo quidam Arcades familiares iter una facerent et Megaram venissent, alter ad cauponem devertit, ad hospitem alter. Qui ut cenati quieverunt, concubia nocte visus est in somnis ei qui erat in hospitio alter orare ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur. Is primo, perterritus somnio, surrexit; deinde, cum se conlegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuit. Tum ei dormienti idem saucius apparauit et obsecravit ut, quoniam sibi vivo non subvenisset, mortem suam ne inultam esse pateretur; dixit enim se interfectum in plaustrum a caupone esse coniectum et corpus stercore opertum esse. Petivit ut mane ad portam adesset, prius quam plaustrum ex oppido exiret. Dicunt familiarem, hoc somnio commotum, mane ad portam fuisse, et e bubulco quaesisse quid esset in plaustro; tum illum perterritum fugisse, mortuum erutum esse et cauponem, re patefacta, poenas dedisse.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39589
[silly] - [2016-12-26 09:56:03]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!