Annibale in fuga


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Annibale in fuga

 Denique senatus metu perculsus ad speculandos actus Hannibalis legatum in Africam Cn. Servilium mittit eique tacitis mandatis praecipit, ut eum per aemulos eius interficeret. Sed res Hannibalem non diu latuit, virum ad prospicienda cavendaque pericula paratum nec minus in secundis adversa quam in adversis secunda cogitantem. Igitur cum tota die in oculis principum legatique Romani in foro Karthaginiensium fuisset, adropinquante vespere, equum conscendit et rus suburbanum, quod propter litus maris habebat, ignaris servis iussisque ad portam revertentem opperiri, contendit. Sic Hannibal omnes suam fugam celavit. Habebat enim ibi naves cum remigibus in occulto sinu litoris absconditas; erat et grandis in eo agro pecunia praeparata. Lecta igitur servorum iuventute, quorum copiam Italicorum captivorum numerus augebat, navem conscendit et ad Antiochum petit. Postero die civitas principem suum in foro expectabat. Quem, ut profectum esse nuntiatum est, omnes trepidavere exitiosamque sibi fugam eius ominati sunt. Legatus vero Romanus, quasi ("come se") iam bellum inlatum Italiae ab Hannibale esset, tacitus Romam regreditur trepidumque nuntium refert.
da Giustino


Oggi hai visualizzato 4 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 11 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39586

[darkshines] - [2017-03-15 12:45:06]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!
Modalità mobile