banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cicerone scrive alla moglie dall'esilio
Pagina 132 Numero 15

 TULLIUS TERENTIAE SUAE
Et litteris multorum et sermone omnium perfertur ad me incredibilem tuam virtutem et fortitudinem esse teque nec animi neque corporis laboribus defatigari. Si, ut tu scribis, omnia fato facta putarem, ferrem paulo facilius; sed omnia sunt mea culpa commissa, qui ab iis me amari putabam, qui invidebant, eos non sequebar, qui petebant. Quod si nostris consiliis usi essemus neque apud nos tantum valuisset sermo aut stultorum amicorum aut improborum, beatissimi viveremus. Nunc, quoniam sperare nos amici iubent, dabo operam ne mea valetudo tuo labori desit. Res quanta sit intellego quantoque fuerit facilius manere domi quam redire. Sed tamen, si omnes tribunos plebis habemus (sott. "dalla nostra parte"), si vero etiam Pompeium et Caesarem, non est desperandum. Plancius, homo officiosissimus, me cupit esse secum et adhuc retinet. Sperat posse fieri ut mecum in Italiam decedat. Quem ego diem si videro et si in vestrum complexum venero, satis magnum fructum percipiam et vestrae pietatis et meae.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39569
[silly] - [2017-04-26 22:00:44]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!