Nepi è sottratta all'occupazione degli Etruschi


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Nepi è sottratta all'occupazione degli Etruschi

 Sutrio recepto restitutoque sociis, Nepete (acc.) exercitus ductus est, quod, per deditionem acceptum, iam totum Etrusci habebant. Videbatur ("sembrava") plus in ea urbe recipienda laboris fore, non eo solum quod tota hostium erat, sed etiam quod parte Nepesinorum prodente civitatem facta erat deditio; mitti tamen ad principes eorum placuit ut secernerent se ab Etruscis fidemque quam implorassent ab Romanis ipsi praestarent. Unde cum responsum allatum esset nihil suae potestatis esse, Etruscos moenia custodiasque portarum tenere, primo populationibus agri terror est oppidanis admotus; deinde, postquam deditionis quam societatis fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro conlatis, ductus est ad moenia exercitus completisque fossis scalae admotae sunt et clamore primo impetuque oppidum capitur. Nepesinis inde edictum est ut arma ponant parcique iussum est inermi: Etrusci pariter armati atque inermes caesi sunt. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini redditae sunt res oppidumque cum praesidio relictum. Ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt.
da Livio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39564

[darkshines] - [2016-08-25 10:46:03]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile