Identikit di un ottimo partito matrimoniale (II)


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Identikit di un ottimo partito matrimoniale (II)

 Minucius habet aviam maternam Serenam Proculam e municipio Patavio: contigit et avunculus ei P. Acilius, gravitate, prudentia et fide prope singulari. Nihil erit in domo tota, quod non tibi tamquam in tua placeat. Aciliano vero ipsi est plurimum vigoris et industriae, quamquam in maxima verecundia. Quaesturam, tribunatum, praeturam honestissime percucurrit, ac iam pro se tibi necessitatem ambiendi remisit. Est illi facies liberalis, multo sanguine et rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor. Quae ego nequaquam arbitror neglegenda; debet enim hoc castitati puellarum quasi praemium dari. Nescio an adiciam esse patri eius amplas facultates. Nam cum imaginor vos, quibus quaerimus generum, silendum de facultatibus puto; cum autem publicos mores atque etiam leges civitatis intueor, quae in primis census hominum spectandos arbitrantur, ne id quidem praetereundum est. Tu fortasse times ne indulserim amori meo, sed ego diligo eum sicut meretur.
da Plinio il Giovane


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39561

[darkshines] - [2017-07-26 18:55:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile