banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un bacio alla terra per adempiere a un oracolo
Pagina 110 Numero 9

 Quo in genere acuminis in primis Iunius Brutus referendus est: nam, cum animadverteret a rege Tarquinio, avunculo suo, omnem nobilitatis indolem excerpi et etiam fratrem suum, quod vegetioris ingenii erat, interfectum esse, obtunsi se cordis esse simulavit eaque fallacia maximas virtutes suas texit. Profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiis, quos is ad Apollinem Pythium muneribus et sacrificiis honorandum miserat, nomine ("a titolo") doni aurum, clam inclusum cavato baculo, deo tulit, quia timebat ne ei caeleste numen aperta liberalitate venerari tutum non esset. Peractis deinde mandatis patris, Apollinem iuvenes consuluerunt quisnam ex ipsis Romae regnaturus esset. At is summam urbis nostrae potestatem futuram respondit apud eum, qui ante omnes matri osculum dedisset. Tum Brutus prolapsus de industria se abiecit terramque, communem omnium matrem existimans, osculatus est.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39558
[darkshines] - [2016-11-25 14:03:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!