Il parricidio presso i Romani


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Il parricidio presso i Romani

Cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam conislio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. Qua in re prudentia praestiterunt eis quos apud ceteros sapientissimos fuisse dicunt. Prudentissimam civitatem Atheniensium fuisse tradunt; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, qum qui leges quibus hodie quoque utuntur ("si servono" + abl., ind. pres., terza pl.) scripserit. Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necavisset, respondit se id neminem facturum esse putavisse. Eum sapienter fecisse dicunt, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne eum non tam prohibere quam admonere appareret. Quanto nostri maiores sapientius! Qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/39537

[mastra] - [2016-06-20 05:01:28]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile